Hymnus in Christi Festum Natale

Almanak van het Studentencorps „Fides Quaerit Intellectum” voor het jaar 1913

Kampen (Zalsman) 1912, 165-167

a



O nox, diebus pulchrior,

O, quae expellis tenebras,

Nascentem quae vidisti eum,

Qui lux est mundi gentium,


O nox, qua sol iustitiae

Iniusto solo oritur,

Quae nites luce clarius,

Mysteriosa aperiens,


Salutat temet mundus, qui

Peccando mori debuit,

Sed viva voce cantitat,

Peccare quod non potuit


Qui mori tamen voluit

Et moriturus nascitur,

Qui morte mortem opprimit

Et immolandum se immolat. |166|


Salutat lacrimosa te

Parturiens quae virgo est,

Quae Dei parit filium

Ancilla Dei humilis.


Salutat, plenam gratiae

Quam salutavit angelus,

Quae parit plenum gratiae

Ac veritatis Iesum, te.


Salutant temet angeli,

Sollemni hymno Iesulum

Annuntiantes: „Salve, qui

Salvandos salvas homines!”


Salutant te pastores, qui

Pastorem bonum adeunt.

Relinquunt gregem, regem ut,

Qui natus est, nunc videant.


Iacentem in praesaepi nec

Non involutum fasciis

Mirantur regem, olim qui

Figetur cruci nudulus:


Qui dives fuit, pauper est

Et quod nunc habet paululum,

Id quoque ei adiment,

Quos dites reddit, homines. |167|


Dolores multos lenit, qui

Doloribus se onerat;

Honore vacans Dominus

Honore nosmet afficit.


Et dolorosam viam nunc

Inire coepit Dominus;

Dolose dominatus nunc

Domabitur diabolus.


Inanit nunc se Dominus

Et formam servi accipit;

Oboediens parabit, quam

Credentibus dat, gloriam.


*

O nox, diebus pulchrior,

O, quae expellis tenebras,

Oboediens salutat te

Inanis servi anima.


Crambeslagos.





a. Opnieuw gepubliceerd in J.J.C. Dee (uitgave), Eenzaamheid en gemeenschap. Proza en poëzie van K. Schilder uit zijn studentenjaren, Haarlem (Vijlbrief) 1990, 86. Voor een Nederlandse vertaling, zie daar, 87.







deze pagina hoort in frames, klik hier

© Appendix Vaginix Productions 2000